Hľadaný výraz: Lk 2,21-38, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
21 Et postquam consummati sunt dies octo, ut circumcideretur, vocatum est nomen eius Iesus, quod vocatum est ab angelo, priusquam in utero conciperetur. 22 Et postquam impleti sunt dies purgationis eorum secundum legem Moysis, tulerunt illum in Hierosolymam, ut sisterent Domino, 23 sicut scriptum est in lege Domini: “ Omne masculinum adaperiens vulvam sanctum Domino vocabitur ”, 24 et ut darent hostiam secundum quod dictum est in lege Domini: par turturum aut duos pullos columbarum. 25 Et ecce homo erat in Ierusalem, cui nomen Simeon, et homo iste iustus et timoratus, exspectans consolationem Israel, et Spiritus Sanctus erat super eum; 26 et responsum acceperat ab Spiritu Sancto non visurum se mortem nisi prius videret Christum Domini. 27 Et venit in Spiritu in templum. Et cum inducerent puerum Iesum parentes eius, ut facerent secundum consuetudinem legis pro eo, 28 et ipse accepit eum in ulnas suas et benedixit Deum et dixit: 29 “ Nunc dimittis servum tuum, Domine, secundum verbum tuum in pace, 30 quia viderunt oculi mei salutare tuum, 31 quod parasti ante faciem omnium populorum, 32 lumen ad revelationem gentium et gloriam plebis tuae Israel ”. 33 Et erat pater eius et mater mirantes super his, quae dicebantur de illo. 34 Et benedixit illis Simeon et dixit ad Mariam matrem eius: “ Ecce positus est hic in ruinam et resurrectionem multorum in Israel et in signum, cui contradicetur 35 — et tuam ipsius animam pertransiet gladius — ut revelentur ex multis cordibus cogitationes ”. 36 Et erat Anna prophetissa, filia Phanuel, de tribu Aser. Haec processerat in diebus multis et vixerat cum viro annis septem a virginitate sua; 37 et haec vidua usque ad annos octoginta quattuor, quae non discedebat de templo, ieiuniis et obsecrationibus serviens nocte ac die. 38 Et haec ipsa hora superveniens confitebatur Deo et loquebatur de illo omnibus, qui exspectabant redemptionem Ierusalem.

1

mail   print   facebook   twitter